

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 21: Versus 7
Et percussit.Mortem dicit quae primum causa peccati venit: haec in populo grassata est, quia saepe pro malo gregis delinquit vita pastoris. Tumore elatus David, populum numerando peccavit, et populus poenam suscepit, quia secundum merita plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex ex ipsorum animadversione corripuit peccantis vitium, ex quorum causa peccavit. Sed quia voluntate sua superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpae suscepit; ita enim quae corporaliter populum percutit, rectorem cordis dolore prostravit.Peccavi nimis,etc. In Regum libro ita, etc., usque ad hoc obligatus facere David Deum offendit.